Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit; nihil stultitia pacatum habet. Tam superne illi metus est quam infra. Utrumque trepidat latus. Secuntur pericula et occurrunt. Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis. Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus et contra illa ibit et inter illa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.